

Epistola I B. Joannis*
Caput 2: Versus 12
Scribo vobis,etc. Praeponit causam quae posset eos abstrahere ab amore mundi, quia baptizatis in nomine Christi et invocantibus nomen Christi, dimittuntur peccata, ergo Christo magis adhaerendum est quam mundo.Filioli.Patres, adolescentes, juvenes. Ideo filii: quia remittuntur peccata. Ideo patres, quia cognovistis antiqua. Ideo juvenes, quia fortes, quia vicistis.